- MINOS I
- MINOS I.fil. Iovis ex Europa, ut poetae fere omnes asserunt: Occasione hinc captatâ, quod speciosa haec puella, nave, cui Tauri insigne erat, in Cretam asportata, ibi Asterio regi nupta, hunc filium peperit. Aliis et, Asteri seu Xanthi regis Cretensium fil. cui in regno successit. Idem primus Cretensibus leges dedit. Arist. Polit. l. 2. c. 8. Inde Legifer Ovidio dictus l. 3. Amor. Eleg. 10. v. 41.Optavit Minos similes sibi Legifer annos.Regnare coepit A. M. 2645. Pasiphaen Solis filiam matrimoniô sibi iunxit. Maxima bella gessit adversus Megarenses, et Athenienses, quod filium suum Androgeeum occidissent: atque Megaram quidem Scyllae puellae proditione cepit, quae amore Minois capta Nisum patrem fatali capillô spoliavit: Athenienses autem eo necessitatis compulit: ut septem quotannis iuvenes in Cretam mittere cogerentur, Minotauro monstro obiciendos, Daedalum quoque Atheniensem patrâ exulantem Minos hospitiô suscepit, qui Labyrinthum ei exstruxit inextricabilem, cui et Minotaurum inclusit, monstrum ex Tauro et Pasiphae uxore susceptum. Verum cum postea didicisset. Daedalum vaccam ligneam fabricâsse. cui illa inculsa tauro fuerat commista, ipsum una cum Icaro filio eôdem Labyrinthô in clusit, cumque illi alis ceraconglutinatis inde evolâssent, classe eos in Siciliam usque est persecutus: ubi apud Camermam, seu Camicum urbem, a filiabus Cocali regis occisus est. Alii tamen a Cocalo ipso, cui bellum ob Daedalum moverat, per proditionem captum, et in thermis a filiabus eius suffocatum tradunt. Euseb. in Chron. Ovid. in Ibin, v. 289.Vel tua maturet, sicut Minoia fata;Per caput infusae fervidus humor aquae.Unus ex inferorum Iudicibus a poetis statuitur. Virg. Aen. l. 6. v. 432.Quaesitor Minos urnam movit. ——Vide quoque Propert. l. 3. Claudian. etc. Ceterum duo Minoes erant, et quae de patre Androgei dicta, Minoem II. tangere videntur. Voss. de Idol. l. 1. c. 14. Hactenus Nic. Lloydius in Dictionar. suo Geographico Histor. Meminit Minois huius Marmor Arundell. ubi in Apollonia (quae postea a nepote eius Cydone nomen accepit) sedes fixisse, regnante Athenis Pandione, dicitur, circa idem tempus, quô ferrum in Ida ab idaeis Dactylis repertum est. Utrum vero is advena vel indigena esset inter veteres non convenit. Ubicumque vero natus fuerit, illum quidem in Creta sepultum esse, testatur Scholiastes Callimachi, hanc tumuli Inscriptionem addens, ΜΙΝΩΟΣ ΤΟΥ ΔΙΟΣ ΤΑΦΟΕ. MINOIS F. IOVIS SEPULCHRUM, e qua postmodum, non tam iniurâ temporis, quam imposturâ Cretensi, Minois nomine deletô, mansisse IOVIS SEPULCHRUM, atque hinc versum Callimachi, Apostolo laudatum, Κρῆτες` ἀεὶ ψεῦςται κτλ, Hymno I. in Iovem, ortum docet Ioh. Marshamius Canone Chron. ad Sect. x.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.